- NAVARCHUS Thoracatus
- NAVARCHUS Thoracatusinter Parrhasii opera, memoratur Flinio l. 35. c. 10. Idempinxit et Thesea, qui Romae in Capitolio fuit: et Navarchum Thoracatum. Est autem Navarchus classis praefectus, Graece Νάυκρχος, de quo officio vide in vocibus Admirallus; item Thalassiarchus. Unde Ναυαρχὶς, navis praetoria; Vide infra Navis. Alli vero legunt apud Plinium, Nearchum, quô nomine fuit Tyrannus is qui Zenonem Philosophum et torqueri et necari iussit, apud Val. Max. l. 3. c. 3. et Diog. Laertium in Zenone, l. 9. c. 26. Item Dux Atheniensis, cuius apud Thucydidem mentio. Nicarchum nonnulli malunt, de quo Xenophon. Vide Dalechampium Not. ad Plinium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.